SCIOTHERA

SCIOTHERA
SCIOTHERA
Graece Σκιόθηρα ὄργανα, de horologiis a plerisque accipi solent: quod admitti potest de illis, qui scripserunt post horologia inventa. At prius σκιόθηρα eadem fuêre, cum πόλοις γνωμονικοῖς et ἡλιοτρόποις, machinae videl. cum gnomone, ad colligendum inprimis ex umbrarum incrementis, quô die
futurum esset Solstitium aestivum. Erant illae instar pilae aut sphaerae, hinc πόλοι dicti Aristophani. Cuiusmodi Sciotherum in Achradine Syracusarum visebatur, ab Archimede forte positum: primus autem inventor Anaximander fertur, cuius heliottopium seu sciotherum, uti vocat Laertius, licet horologium non fuerit, utpote horarum usu tum adhuc ignoratô, ad formam tamen horologii descriptum fuisse videtur. Nam et gnomenem erectum habebat, ad umbrarum incrementa et decrementa notanda, lineas stem XII. in hemisphaerio vel polo signatas, ex numero partium diei aequinoctialis, per quas umbra decurreret. Solis itaque Mathematicis tum usui erant et Astronomis, nec ullius in vita civili usus, nisi quatenus populus ex iis discebat solstitiorum et aequinoctiorum dies, quô fine publicis locis urbium poni consuevisse, ex Scriptoribus discimus. Vide de iis pluribus agentem Salmas. ad Solin. p. 632. et seqq. nec non hîc passim: de Sciothericis vero Horologiis supra, in voce Sciatherica.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • SCIATHERICA seu SOLARIA — sunt Horologia, quae, ope umbrae aut solaris radii, horarum aequalia spatia determinant, quorum construendorum rationem adeo fuse, docte et perspicue tradit, in Arte Lucis et Umbrae, Athan. Kircherus, ut omnes, qui hucusque in eo pulvere… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • UMBRA — an ab imbre, quod omnes Umbrae humidae; an quod imbres obscurant lucem Solis; Perot. et Isidor. an a terra, cuius etiam color dicta Veteribus, humi chroa, χρόα enim Graecis color, post Humbra et Umbra, i. e. Terrae color? Becmann. aer est carens… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”